- TAMERLANES
- TAMERLANESvel Temir Lancus, a suis vocatus Temir Cuthiu, i. e. felix, Tartarorum Imperator, formidabilem se saeculo 14. reddidit. Filius pastoris, virtute emersit. Dux enim primo paucorum, saepius cum Persis feliciter conflixit: dehinc maioribus copiis, quae ad 800000, excreverunt, collectis, brevi tem pore Parthos sibi subiecit, superatôque murô Sinicô, varias Indorum provincias, cum Mesopotamia et Aegypto, imperio suo adiecit: trium sic orbis partium domitorem se iactans, tria O. O. O. insignibus suis inseruit. De hoc varie sentiunt auctores, quorum quidam clementiam eius et ingenium extollunt, alii saevitiam detestantur: Interim certum est, illum Mathematicarum artium non plane rudem, Theologiam quoque Mahometanam percalluisse. Urgbem aliquam obsessurus primô die album, secundô rubrum, tertiô atrô colore funestum tentorium erigere solitus est; non aliâ victoriâ magis memorabilis, quam de Baiazete Turcarum Imperatore reportatâ, prope Angoriam, in Galatia, A. C. 1402. quem cum victum primô clementer habuisset, ferociâ eius et superbiâ irritatus, ferreae caveae postmodum inclusum circumduxit. Salutavit hic Tamerlanes, per legatos, Carolum VI. Galliae Regem. Obiitque An. circiter, 1406. imperiô, filiorum dissensionibus, misere discerptô e quorum, posteris hodierni Magni Mogores, in India potentissimi, orti, Petrus Perondinius, in vita Tamerl. Chalcond. Hist. Turc. l. 3. Bizar. l. 9. Hist. Pers. Ioh. Heroldus, in Contin. Belli sacri, Monachus S. Dionysiii, in Carolo VI. P. de Valle, Itiner. tom. 3.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.